| Ver ergo aperit navigantibus maria, cuius in | 2.122.1 |
| principio favonii hibernum molliunt caelum sole aquarii XXV | |
| obtinente partem. is dies sextus Februarias ante idus. | |
| conpetit ferme et hoc omnibus, quos deinde ponam, per | |
| singulas intercalationes uno die anticipantibus rursusque | 5 |
| lustro sequenti ordinem servantibus. favonium quidam | |
| a. d. VIII kalendas Marti<as> chelidonian vocant ab hirundinis | |
| visu, nonnulli vero ornithian, uno et LXX die post bru- | |
| mam ab adventu avium flantem per dies VIIII. favonio | |
| contrarius est quem subsolanum appellavimus. dat aestatem | 123.1 |
| exortus vergiliarum in totidem partibus tauri VI diebus | |
| ante Maias idus, quod tempus austrinum est, huic vento | |
| septentrione contrario. ardentissimo autem aestatis tem- | |
| pore exoritur caniculae sidus sole primam partem leonis | 5 |
| ingrediente, qui dies XV ante Augustas kalendas est. | |
| huius exortum diebus VIII ferme aquilones antecedunt, | |
| quos prodromos appellant. post biduum autem exortus | 124.1 |
| iidem aquilones constantius perflant diebus XL. quos | |
| etesias appellant. mollire eos creditur solis vapor geminatus | |
| ardore sideris, nec ulli ventorum magis stati sunt. post | |
| eos rursus austri frequentes usque ad sidus arcturi, quod | 5 |
| exoritur XI diebus ante aequinoctium autumni. cum hoc | |
| corus incipit. corus autumnat; huic est contrarius vul- | |
| turnus. post id aequinoctium diebus fere IIII et XL | 125.1 |
| vergiliarum occasus hiemem inchoat, quod tempus in III | |
| idus Novembres incidere consuevit; hoc est aquilonis | |
| hiberni multumque aestivo illi dissimilis, cuius ex adverso | |
| est Africus. ante brumam autem VII diebus totidemque | 5 |
| post eam sternitur mare alcyonum feturae, unde nomen | |
| <i>i dies traxere. reliquum tempus hiemat. nec tamen | |
| saevitia tempestatum concludit mare. piratae primum | |
| coegere mortis periculo in mortem ruere et hiberna | |
| experiri maria; nunc idem avaritia cogit. | 10 |