| Ventorum frigidissimi sunt quos a septentrione | 2.126.1 |
| diximus spirare et vicinus <i>is corus. hi et reliquos | |
| conpescunt et nubes abigunt. umidi Africus et praecipue | |
| auster Italiae. narrant et in Ponto caecian in se trahere | |
| nubes. sicci corus et vulturnus, praeterquam desinentes. | 5 |
| nivales aquilo et septentrio. grandines septentrio inportat | |
| et corus. aestuosus auster, tepidi vulturnus et favonius. | |
| iidem subsolano sicciores, et in totum omnes a septentrione | |
| et occidente sicciores quam a meridie et oriente. saluber- | 127.1 |
| rimus autem omnium aquilo, noxius auster et magis siccus, | |
| fortassis quia umidus frigidior est. minus esurire eo | |
| spirante creduntur animantes. etesiae noctu desinunt fere | |
| et a tertia diei oriuntur. in Hispania et Asia ab oriente | 5 |
| flatus est eorum, in Ponto ab aquilone, reliquis in parti- | |
| bus a meridie. spirant autem et a bruma, cum vocantur | |
| ornithiae, sed leniores et paucis diebus. permutant et | |
| duo naturam cum situ: auster Africae serenus, aquilo | |
| nubilus. omnes venti vicibus suis spirant, maiore ex | 128.1 |
| parte aut<em> ut contrarius desinenti incipiat. cum proximi | |
| cadentibus surgunt, a laevo latere in dextrum ut sol | |
| ambiunt. de ratione eorum menstrua quarta maxime | |
| luna decernit. isdem autem ventis in contrarium navi- | 5 |
| gatur prolatis pedibus, ut noctu plerumque adversa vela | |
| concurrant. austro maiores fluctus eduntur quam aquilone, | |
| quoniam ille inferus ex imo mari spirat, hic summo. | |
| ideoque post austros noxii praecipue terrae motus. noctu | 129.1 |
| auster, interdiu aquilo vehementior, et ab ortu flantes | |
| diuturniores sunt ab occasu flantibus. septentriones inpari | |
| fere desinunt numero, quae observatio et in aliis multis | |
| rerum naturae partibus valet; mares itaque existimantur | 5 |
| inpares numeri. sol et auget et conprimit flatus: auget | |
| exoriens, occidens, conprimit meridianus aestivis temporibus. | |
| itaque medio diei aut noctis plerumque sopiuntur, quia | |
| aut nimio frigore aut aestu solvuntur. et imbribus venti | |
| sopiuntur. exspectantur autem maxime unde nubes discussae | 10 |
| adaperuere caelum. omnium quidem—si libeat observare | 130.1 |
| minimos ambitus—redire easdem vices quadriennio | |
| exacto Eudoxus putat, non ventorum modo, verum et | |
| reliquarum tempestatum magna ex parte. et est principium | |
| lustri eius semper intercalario anno caniculae ortu. de | 5 |
| generalibus ventis haec. |