| Nunc de repentinis flatibus, qui exhalante | 2.131.1 |
| terra, ut dictum est, coorti rursusque deiecti, interim | |
| obducta nubium cute, multiformes exsistunt. vagi quippe | |
| et ruentes torrentium modo, ut aliquis placere ostendimus, | |
| tonitrua et fulgura edunt. maiore vero inlati pondere | 5 |
| incursuque, si late siccam rupere nubem, procellam gignunt, | |
| quae vocatur a Graecis ecnephias; sin vero depresso sinu | |
| artius rotati effregerunt, sine igni, hoc est sine fulmine, | |
| verticem faciunt, qui typhon vocatur, id est vibratus ecne- | |
| phias. defert hic secum aliquid abruptum e nube gelida, | 132.1 |
| convolvens versansque et ruinam suam illo pondere ad- | |
| gravans ac locum ex loco mutans rapida vertigine, prae- | |
| cipua navigantium pestis, non antemnas modo, verum | |
| ipsa navigia contorta frangens, tenui remedio aceti in | 5 |
| advenientem effusi, cui frigidissima est natura. idem | |
| inlisu ipso repercussus correpta secum in caelum refert | |
| sorbetque in excelsum. quod si maiore depressae | 133.1 |
| nubis eruperit specu, sed minus lato quam procella, nec | |
| sine fragore, turbinem vocant, proxima quaeque prosternentem. | |
| idem ardentior accensusque, dum furit, prester vocatur, | |
| amburens contacta pariter et proterens. non fit autem | 5 |
| aquilonius typhon, nec nivalis aut nive iacente ecnephias. | |
| quod si simul rupit nubem exarsitque et ignem habuit, | |
| non postea concepit, fulmen est. distat a prestere quo | 134.1 |
| flamma ab igni. hic late funditur flatu, illud conglobatur | |
| impetu. vertex autem remeando distat a turbine et quo | |
| stridor a fragore, procella latitudine ab utroque, disiecta | |
| nube verius quam rupta. fit et caligo beluae similis i<n> | 5 |
| nube, dira navigantibus. vocatur et columna, cum spissatus | |
| umor rigensque ipse se sustinet, ex eodem genere et aulon, | |
| cum veluti fistula nubes aquam trahit. |