| Hieme et aestate rara fulmina contrariis | 2.135.1 |
| de causis, quoniam hieme densatus aër nubium crassiore | |
| corio spissatur, omnisque terrarum exhalatio rigens ac | |
| gelida quicquid accipit ignei vaporis exstinguit. quae | |
| ratio inmunem Scythiam et circa rigentia a fulminum | 5 |
| casu praestat, e diverso nimius ardor Aegyptum, siquidem | |
| calidi siccique halitus terrae raro admodum tenuesque | |
| et infirmas densantur in nubes. vere autem et autumno | 136.1 |
| crebriora fulmina, corruptis in utroque tempore aestatis | |
| hiemisque causis, qua ratione crebra in Italia, quia | |
| mobilior aer mitiore hieme et aestate nimbosa semper | |
| quodammodo vernat vel autumnat. Italiaeque partibus iis, | 5 |
| quae a septentrione descendunt ad teporem, qualis est | |
| urbis et Campaniae tractus, iuxta hieme et aestate fulgurat, | |
| quod non in alio situ. |