| Coriandrum inter silvestria non invenitur. prae- | 20.216.1 |
| cipuum esse constat Aegyptium. valet contra serpentium | |
| genus unum, quod am<ph>is<ba>enas vocant, potum inpositum- | |
| que. sanat et alia vulnera, epinyctidas pusulas tritum; | |
| sic et omnes tumores collectionesque cum melle aut uva | 5 |
| passa, panos vero ex aceto tritum. seminis grana tria in | |
| tertianis devorari iubent aliqui ante accessionem vel plura | |
| inlini fronti. sunt qui et ante solis ortum cervicalibus | 217.1 |
| subici efficaciter putent. vis magna <ad> refrigerandos ar- | |
| dores viridi. ulcera quoque, quae serpunt, sanat cum | |
| melle vel uva passa, item testes, ambusta, carbunculos, | |
| aures, cum lacte mulieris epiphoras oculorum, ventris et | 5 |
| intestinorum fluctiones semen ex aqua potum. bibitur et | |
| in choleris cum ruta. pellit animalia interaneorum cum | 218.1 |
| mali punici suco et oleo semen potum. Xenocrates | |
| tradit rem miram, si vera est, menstrua contineri uno | |
| die, si unum granum biberint feminae, biduo, si duo, et | |
| totidem diebus quot grana sumpserint, M. Varro coriandro | 5 |
| subtrito et cumino acetoque carnem omnem incorruptam | |
| aestate servari putat. |