| Atriplex et silvestre est, accusatum Pythagora<e>, | 20.219.1 |
| tamquam faceret hydropicos morbosque regios et pallorem, | |
| con<co>queretur difficillime; ac ne in hortis quidem iu<x>t<a> | |
| id nasci quicquam nisi languidum culpavit. addidere | |
| Dionysius et Diocles plurimos gigni ex eo morbos, nec | 5 |
| nisi mutata saepe aqua coquendum, stomacho contrarium | |
| esse, lentigines et papulas gignere. miror quare difficulter | 220.1 |
| in Italia nasci tradiderit id Solo Smyrn<a>eus. Hippo- | |
| crates vulvarum vitiis infundit id cum beta. Lycus | |
| Neapolitanus contra cantharidas bibendum dedit, panos, | |
| furunculos incipientes, duritias omnes vel cocto vel crudo | 5 |
| utiliter inlini putavit, item ignem sacrum cum melle, aceto, | |
| nitro, similiter podagras. ungues scabros detrahere dici- | |
| tur sine ulcere. sunt qui et morbo regio dent semen | 221.1 |
| eius cum melle, arterias et tonsillas nitro addito perfri- | |
| cent, alvum moveant cocto vel per se vel cum malva aut | |
| lenticula. concitant e<t> vomitiones. silvestri capillos tingunt | |
| et ad supra scripta utuntur. | 5 |