E. contrario in magnis laudibus malva est 20.222.1
utraque et sativa et silvestris. duo genera earum ampli-
tudine folii discernuntur. maiorem Graeci <ma>lopem vocant
in sativis, alteram ab emolliendo ventre dictam putant
malac<h>en. at e silvestribus, cui grande folium et radices 5
albae, althaea vocatur, ab excellentia effectus a quibusdam
plistoloc<h>ia. omne solum, in quo seruntur, pinguius 223.1
faciunt. contra omnes aculeatos ictus efficaces, praecipue
scorpionum, vesparum similiumque et muris aranei. quin
et trita cum oleo qualibet earum peruncti ante vel ha-
bentes eas non feriuntur. folium inpositum scorpionibus 5
torporem adfert. valent et contra psimithi venena. acu-
leos omnes extrahunt inlitae crudae cum a<ph>ronitro, potae
vero decoctae cum radice sua leporis marini venenum
restingunt, u<t> quidam dicunt, si vomatur. de iisdem mira 224.1
et alia traduntur, sed maxime, si quis cotidie suci ex
qualibet earum sorbeat cyathum dimidium, omnibus mor-
bis cariturum. ulcera manantia in capite sanant in urina
putrefactae, lichenas et ulcera oris cum melle; radix de- 5
cocta furfures capitis et dentium mobilitates. eius, quae
unum caulem habet, radice circa dentem, qui doleat,
pungunt, donec desinat dolor; eadem strumas et parotidas, 225.1
panos addita hominis saliva purgat citra vulnus. semen
in vino nigro potum pituita et nauseis liberat. radix
mammarum vitiis occurrit adalligata in lana nigra, tussim
in lacte cocta et sorbitionis modo sumpta quinis diebus 5
emendat. stomacho inutiles Sextius Niger dicit, Olym- 226.1
pias Thebana abortivas esse cum adipe anseris, aliqui
purgari feminas foliis earum manus plenae mensura in
oleo et vino sumptis. utique constat parturientes foliis
substratis celerius solvi; protinus a partu revocanda, ne 5
vulva sequatur. dant et sucum bibendum parturientibus 227.1
ieiunis in vino decoctae hemina. quin et semen adalligant
bracchio genitale non continentium, adeoque vener<i> nascun-
tur, ut semen unicaulis adspersum curationi feminarum
aviditates augere <ad> infinitum Xenocrates tradat item- 5
que tres radices iuxta adalligatas. tenesmo, dysintericis
utilissime infundi, item sedis vitiis, vel si foveantur.
melancholicis quoque sucus datur cyathis ternis tepidus
et insanientibus quaternis, decoctae comitialibus heminae
suci. hic et calculosis et inflatione et torminibus aut 228.1
opisthotonico laborantibus tepidus inlinitur. et sacris igni-
bus et ambust<is> decocta in ole<o> folia inponuntur, et ad
vulnerum impetus cruda cum pane. sucus decoctae nervis
prodest et vesicae et intestinorum rosionibus, vulvas et 5
cibo et infusione emollit. <a>lv<o> sucus decoctae permeatus
suaves facit.