| Sinapi, cuius in sativis tria genera diximus, | 20.236.1 |
| Pythagoras principatum habere ex his, quorum <in> sub- | |
| lime vis feratur, iudicavit, quoniam non aliud magis in nares | |
| et cerebrum penetret. ad serpentium ictus et scorpionum | |
| tritum cum aceto inlinitur; fungorum venena discutit. | 5 |
| contra pituitam tenetur in ore, donec liquescat, aut gar- | |
| garizatur cum aqua mulsa. ad dentium dolores mandi- | 237.1 |
| tur, ad uvam gargarizatur cum aceto et melle, stomacho | |
| utilissimum contra omnia vitia, pulmonibus excreationes | |
| faciles facit in cibo sumptum; et suspiriosis datur, item | |
| comitialibus te<r> di<e> cum suco cucumerum. sensus atque | 5 |
| sternutamentis caput purgat, alvum mollit, menstrua et | |
| urinam ciet. et hydropicis inponitur cum fico et cumino | |
| tusum ternis partibus. comitiali morbo aut vulvarum con- | 238.1 |
| versione suffocatas excitat odore aceto mixto; item lethar- | |
| gicos: adicitur tordylon—est autem hoc semen ex seseli | |
| —et, si vehementior lethargus premat, cruribus aut etiam | |
| capiti inlinitur cum fico ex aceto. veteres dolores thoracis, | 5 |
| lumborum, coxendicum, umerorum et in quacumque parte | |
| ex alto corporis vitia extrahenda s<i>nt inlitum caustica vi | |
| emendat pusulas faciendo, at in magna duritia sine fico | |
| inpositum aut, si vehementior ustio timeatur, per duplices | |
| pannos. utuntur eo ad alopecias cum rubrica, psoras, | 239.1 |
| lepras, phthiriases, <te>tanicos, opisthotonicos. inungunt | |
| quoque scabras genas aut caliga<n>te<s> oculos <suco> cum | |
| melle, sucusque tribus modis exprimitur in fictili calescit- | |
| que in eo sole modice. exit et e cauliculo sucus lacteus; | 5 |
| eiu<s g>u<t>ta, cum induruit, dentium dolori medetur. semen | 240.1 |
| ac radix, cum inmaduere musto, conteruntur manusque | |
| plenae mensura sorbentur ad confirmandas fauces, sto- | |
| machum, oculos, caput sensusque omnes, mulierum etiam | |
| lassitudines, saluberrimo genere medicinae. calculos quo- | 5 |
| que discutit potum in aceto. inlinitu<r> et livoribus sug- | |
| gillatisque cum melle et adipe anserino aut cera Cypria. | |
| fit et oleum ex eo semine madefacto in oleo expressoque, | |
| quo utuntur ad nervorum rigores lumborumque et coxen- | |
| dicum et perfrictiones. | 10 |