| Sinapis naturae <esse> effectusque eosdem habere | 20.241.1 |
| traditur adarca inter silvestria dicta, in cortice calamo- | |
| rum sub ipsa coma nascens. | |
| Marrubium plerique inter primas herbas com- | |
| mendavere, quod Graeci prasion vocant, alii linostrophon, | 5 |
| nonnulli philopaeda aut philochares, notius quam ut indi- | |
| candum sit. huius folia semenque contrita prosunt contra | |
| serpentes, pectorum et lateris dolores, tussim veterem. | |
| et iis, qui sanguinem reiecerint, eximie utile, scopis eius | |
| cum panico aqua decoctis, ut asperitas suci mitigetur. | 10 |
| inponitur strumis cum adipe. sunt qui viride semen, | 242.1 |
| quantum duobus digitis capiant, cum farris pugillo de- | |
| coctum addito exiguo olei et salis sorberi ieiunis ad | |
| tussim iubeant. alii nihil conparant in eadem causa | |
| marrubii et feniculi sucis ad sextarios ternos expressis | 5 |
| decoctisque ad sextarios duos, tum addito mellis sextario, | |
| rursus decocto ad sextarios duos, si coclearii mensura in | |
| die sorbeatur in aquae cyatho. virilium vitiis tusum cum | 243.1 |
| melle mire prodest. lichenas purgat ex aceto, ruptis, con- | |
| vulsis, spasticis, nervis salutare. potum alvum solvit cum | |
| sale et aceto, item menstrua et secundas mulierum. arida | |
| farina cum melle ad tussim siccam efficacissima est, item | 5 |
| ad <g>an<g>ra<e>nas et pterygia. sucus vero auriculis, e<x> nari- | |
| bus et morbo regio minuendaeque bili cum melle prodest, | |
| item contra venena inter pauca potens. ipsa herba sto- | 244.1 |
| machum et excreationes pectoris purgat cum iride et | |
| melle, urinam ciet, cavenda tamen exulceratae vesicae et | |
| renium vitiis. dicitur sucus et claritatem oculorum adiu- | |
| vare. Castor marrubii duo genera tradit, nigrum et, quod | 5 |
| magis probat, candidum. in ovum inane sucum addit is | |
| ipsumque ovum infundit <cum> melle aequis portionibus, | |
| tepefactum vomicas rumpere, purgare, persanare promit- | |
| tens. inli<n>it etiam vulneribus a cane factis tusum cum | |
| axungia vetere. | 10 |