| Paucissima nostri genera coronamentorum in- | 21.14.1 |
| ter hortensia novere, ac paene violas rosasque tantum. | |
| rosa nascitur spina verius quam frutice, in rubo quoque | |
| proveniens, illic etiam iucundi odoris, quamvis angusti. | |
| germinat omnis primo inclusa granoso cortice, quo mox | 5 |
| intumescente et in virides alabastros fastigato paulatim | |
| rubescens dehiscit ac sese pandit, in calice medio sta<m>i- | |
| <n>is conplexa luteos apices. usus eius in coronis prope | |
| minimus est. oleo maceratur, idque <i>am a Troianis tem- | 15.1 |
| poribus Homero teste. praeterea in unguenta transit, ut | |
| diximus. medicas per se artes praebet. emplastris atque | |
| collyriis inseritur mordaci subtilitate, mensarum etiam de- | |
| liciis perunguendis, minime noxia car<ie>. | 5 |