| Genera eius nostri fecere celeberrima Praenestinam et | 21.16.1 |
| Campanam; addidere alii Milesiam, cui<u>s ardentissimus | |
| colos, non excedentis duodena folia, proximam et Trachi- | |
| niam minus rubentem, mox Al<a>bandicam viliorem, albican- | |
| tibus foliis, vilissimam vero plurimis, sed minutissimis, | 5 |
| spiniolam. differunt enim multitudine foliorum, asperitate, | |
| levore, colore, odore. paucissima quina folia, ac deinde | 17.1 |
| numerosiora, cum sit genus eius, quam centifoliam vocant, | |
| quae est in Campania Italiae, Graeciae vero circa Philip- | |
| pos, sed ibi non suae terrae proventu: Pangaeus mons in | |
| vicino fert numerosis foliis ac parvis; accolae transferentes | 5 |
| conserunt, ipsaque plantatione proficiunt. non autem talis | |
| odoratissima nec cui latissimum maximumve folium, bre- | |
| viterque indicium est odoris scabritia corticis. Caepio | 18.1 |
| Tiberii Caesaris principatu negavit centifoliam in coronas | |
| addi, praeterquam extremas velut ad cardines, nec odore | |
| nec specie probabilem. est et quae Graeca appellatur a | |
| nostris, a Graecis lychnis, non nisi in umidis locis pro- | 5 |
| veniens nec umquam excedens quin<a> folia violaeque magni- | |
| tudine, odore nullo. est et alia Graecula appellata, con- | |
| volutis foliorum paniculis nec dehiscens nisi manu coacta | |
| semperque nascenti similis, latissimis foliis; alia funditur | 19.1 |
| e caule malvaceo folia oleae habente—mucetum vocant—, | |
| atque inter has media magnitudine autumnalis, quam coro- | |
| niolam appellant, omnes sine odore praeter coroniolam et | |
| in rubo natam. tot modis adulteratur. | 5 |
| Et alias vera quoque plurimum solo praevalet. Cyre- | |
| nis odoratissima est, ideoque ibi unguentum pulcherrimum, | |
| Carthagine Hispaniae hieme tota praecox. refert et caeli | |
| temperies, quibusdam enim annis minus odorata provenit, | |
| praeterea omnis siccis quam umidis odoratior. seri neque | 20.1 |
| pinguibus vult neque argillosis locis nec riguis, contenta | |
| r<o>ribus, proprieque ruderatum agrum amat. praecox Cam- | |
| pana est, sera Milesia, novissima tamen desinit Praenestina. | |
| fodiuntur altius quam fruges, levius quam vites. tardissime | 5 |
| proveniunt semine, quod in ipso cortice est, sub ipso | |
| flore, opertum lanugine. ob id potius caule conciso in- | |
| seruntur. et ocellis radicis, ut harundo, unum genus in- | |
| seritur pallidae, spinosae, longissimis virgis, quinquefoliae, | |
| quae Graecis altera est. omnis autem recisione atque | 21.1 |
| ustione proficit; tralatione quoque, ut vites, optime ocissi- | |
| meque provenit surculis quaternum digitorum longitudine | |
| aut ampliore post vergiliarum occasum sata, dein per fa- | |
| vonium translata pedalibus intervallis crebroque circ<um>- | 5 |
| fossa. qui praecocem faciunt, pedali circa radicem scrobe | |
| aquam calidam infundunt germinare incipiente calice. |