| Lilium rosae nobilitate proximum est et qua- | 21.22.1 |
| dam cognatione unguenti oleique, quod lili<n>um appellatur. | |
| inte<r>positum etiam maxime rosas decet, medio proventu | |
| earum incipiens. nec ulli florum excelsitas maior, inter- | 23.1 |
| dum cubitorum trium, languido semper collo et non suf- | |
| ficiente capitis oneri. candor eius eximius foris striati et | |
| ab angustiis in latitudinem paulatim sese laxantis effigie | |
| calathi, resupinis per ambitum labris tenuique pilo et | 5 |
| s<ta>min<is> stantibus in medio crocis. ita odor colorque du- | |
| plex, et alius calicis, alius staminis, differentia angusta. in | |
| unguenti vero oleique usu et folia non spernuntur. est | |
| flos non dissimilis illi in herba, quam convolvolum vocant, | |
| nascens per frutecta, nullo odore nec crocis intus, can- | 10 |
| dorem tantum referens ac veluti naturae rudimentum lilia | |
| facere condiscentis. alba lilia iisdem omnibus modis se- | 24.1 |
| runtur, quibus rosa, et hoc amplius lacrima sua, ut hippo- | |
| selinum, nihilque est fecundius una radice quinquagenos | |
| saepe emittente bulbos. est et rubens lilium, quod Graeci | |
| crinon vocant, alii florem eius cynorrhodon. laudatissi- | 5 |
| mum in Antiochia ac Laudicea Syriae, mox in Phaselide. | |
| quartum locum optinet in Italia nascens. |