| Sunt et purpurea lilia, aliquando gemino caule, | 21.25.1 |
| carnosiore tantum radice maiorisque bulbi, sed unius; | |
| narcissum vocant. huius alterum genus flore candido, ca- | |
| lice purpureo. differentia a liliis et haec, quod narcissis | |
| in radice folia sunt, probatissimis in Lyciae montibus. | 5 |
| tertio generi cetera eadem, calix herbaceus. omnes sero- | |
| tini, post arcturum enim florent ac per aequinoctium | |
| autumnum. |