| Baccar quoque radicis tantum odoratae est, a | 21.29.1 |
| quibusdam nardum rusticum appellatum. unguenta ex ea | |
| radice fieri solita apud antiquos Aristophanes, priscae | |
| comoediae poeta, testis est; unde quidam errore falso bar- | |
| baricam eam appellabant. odor est cinnamomo proximus. | 5 |
| gracili solo nec umido provenit. simillimum e<i> combretum | 30.1 |
| appellatur, foliorum exilitate usque in fila adtenuata et | |
| procerius quam baccar. haec sut<ilia> tantum. eorum quo- | |
| que error corrigendus est, qui baccar rusticum nardum | |
| appellavere. est enim alia herba sic cognominata, quam | 5 |
| Graeci asaron vocant, cuius speciem figuramque diximus | |
| in nardi generibus. quin immo asaron invenio vocitari, | |
| quoniam in coronas non addatur. |