| Crocum silvestre optimum. serere in Italia mi- | 21.31.1 |
| nime expedit, ad scripula usque singula areis decoquen- | |
| tibus. seritur radicis bulbo. sativum latius maiusque et | |
| nitidius, sed multo lenius, degenerans ubique nec fecun- | |
| dum etiam Cyrenis, ubi semper flores laudatissimi. prima | 5 |
| nobilitas Cilicio et ibi in Coryco monte, dein Lyci<o> e | |
| monte Olympo, mox Centuripino Siciliae. aliqui <T>her<a>eo | |
| secundum locum dedere. adulteratur nihil aeque. proba- | 32.1 |
| tio sinceri, si inposita manu crepit<e>t veluti fragile; umi- | |
| dum enim, quod evenit adulteratione, se<nt>it. altera pro- | |
| batio, si manu relata ad ora leniter faciem oculosque | |
| mordeat. est per se genus sativi blandissimum volgo, cum | 33.1 |
| sit mediocre, dialeucon vocant. contra Cyrenaico vitium, | |
| quod omni croco nigrius est et celerrime marcescit. opti- | |
| mum ubicumque quod pinguissimum et brevis capilli, pes- | |
| simum vero quod situm redolet. Mucianus auctor est, | 5 |
| in Lycia anno septimo aut octavo transferri in locum sub- | |
| actum atque ita degenerans renovari. usus eius in coro- | |
| nis nusquam; herba enim est folio angusto paene in capil- | |
| lamenti modum. sed vino mire congruit, praecipue dulci, | |
| tritum ad theatra replenda. floret vergiliarum occasu pau- | 34.1 |
| cis diebus folioque florem expellit. viret bruma et colli- | |
| gitur; siccatur umbra, melius etiam hiberna. carnosa et | |
| illi radix vivaciorque quam ceteris. gaudet calcari et atteri | |
| pereundoque melius provenit; ideo iuxta semitas ac fon- | 5 |
| tes laetissimum. Troianis temporibus iam erat honos | |
| e<i>; hos certe flores Homerus tris laudat loton, crocum, | |
| hyacinthum. |