| Omnium autem odoramentorum atque adeo her- | 21.35.1 |
| barum differentia est in colore et odore et suco. odorato | |
| sapor raro ulli non amarus, e contrario dulcia raro odo- | |
| rata; itaque et vina mustis odoratiora et silvestria magis | |
| omnia sativis. quorundam odor suavior e longinquo, pro- | 5 |
| pius admotus hebetatur, ut violae. rosa recens a longin- | 36.1 |
| quo olet, sicca propius. omnis autem verno tempore acrior | |
| et matutinis; quidquid ad meridianas horas dies vergit, | |
| hebetatur. novella quoque vetustis minus odorata; acerri- | |
| mus tamen odor omnium aetate media. rosa et crocum | 5 |
| odoratiora, cum serenis diebus leguntur, et omnia in cali- | |
| dis quam in frigidis; in Aegypto tamen minime odorati | |
| flores, quia nebulosus et roscidus aer est a multo flumine. | |
| quorundam suavitati gravitas inest. quaedam, dum virent, | 37.1 |
| non olent propter umorem nimium, ut bucer<a>s, quod est | |
| fenum Graecum. aquat<i>s odor non omni<no> sine suco est, | |
| ut violae, rosae, croco; quae vero ex aquatis carent suco, | |
| eorum omnium odor gravis, ut in lilio utriusque generis. | 5 |
| habrotonum et amaracum acres habent odores. quorun- | |
| dam flos tantum iucundus, reliquae partes ignavae, ut | |
| violae ac rosae. hortensium odoratissima quae sicca, ut | 38.1 |
| ruta, menta, apium, et quae in siccis nascantur. quaedam | |
| vetustate odoratiora, ut cotonea, eademque decerpta quam | |
| in suis radicibus. quaedam non nisi defracta aut ex ad- | |
| tritu olent, alia non nisi detracto cortice, quaedam vero | 5 |
| non nisi usta, sicut tura murraeque. flores triti omnes | |
| amariores quam intacti. aliqua arida diutius odorem con- | 39.1 |
| tinent, ut melilotos. quaedam locum ipsum odoratiorem | |
| faciunt, ut iris, quin et arborem totam, cuiuscumque ra- | |
| dices adtingat. hesperis noctu magis olet, inde nomine | |
| invento. animalium nullum odoratum, nisi si de pantheris | 5 |
| quod dictum est credimus. |