| Illa quoque non omittenda differentia est, et odo- | 21.40.1 |
| ratorum multa nihil adtinere ad coronamenta, ut irim atque | |
| saliuncam, quamquam nobilissimi odoris utramque. sed | |
| iris radice tantum commendatur, unguentis nascens et medi- | |
| cinae. laudatissima in Illyrico, et ibi quoque non in mari- | 5 |
| timis, sed in silvestribus Drinonis et Naronae, proxima in | |
| Macedonia, longissima haec et candicans et exilis. tertium | 41.1 |
| locum habet Africana, amplissima inter omnes gustuque | |
| amarissima. Illyrica quoque duorum generum est: rapha- | |
| nitis a similitudine, quae et melior, rhizotomos. subrufa | |
| optima, quae sternumenta tractatu movet. caulem habet | 5 |
| cubitalem, erectum; floret versicolori specie, sicut arcus | |
| caelestis, unde et nomen. non inprobatur et Pisidica. | |
| effossuri tribus ante mensibus mulsa aqua circumfusa hoc | 42.1 |
| veluti placamento terrae blandiuntur, circumscriptam mu- | |
| crone gladi<i> orbe triplici cum legerunt, protinus in caelum | |
| adtollunt. natura est fervens, tractataque pusulas ambusti | |
| modo facit. praecipitur ante omnia, ut casti legant. tere- | 5 |
| dines non sicca modo, verum et in terra celerrime sentit. | |
| —Optimum antea irinum Leucade et Elide ferebatur— | |
| iam pridem enim et seritur—, nunc e Pamphylia, sed | |
| Cilic<i>um maxime laudatur atque e septentrionalibus.— |