Saliunca folio quidem subbrevi et quod necti
|
21.43.1
|
non possit, radici numerosae cohaeret, herba verius quam
|
|
flos, densa veluti manu pressa breviterque caespes sui
|
|
generis. Pannonia hanc gignit et Norici Alpiumque aprica,
|
|
urbium Epor<e>dia, tantae suavitatis, ut metallum esse coepe-
|
5
|
rit. vestibus interponi eam gratissimum, sicut apud
|
44.1
|
Graecos polium herbam, inclutam Musaei et Hesiodi
|
|
laudibus ad omnia utilem praedicantium superque cetera
|
|
ad famam etiam ac dignitates, prorsusque miram, si modo,
|
|
ut tradunt, folia eius mane candida, meridie purpurea,
|
5
|
sole occidente caerulea aspiciuntur. duo genera eius: cam-
|
|
pestre maius; silvestre, quod minus est, quidam teuthrion
|
|
vocant. folia canis hominis similia, a radice protinus, num-
|
|
quam palmo altiora.
|
|