| Et de odoratis floribus satis dictum. in qui- | 21.45.1 |
| bus unguento vicisse naturam gaudens luxuria vestibus | |
| quoque provocavit eos flores, qui colore commendantur. | |
| hos animadverto tris esse principales: rubentem in cocco, | |
| qui a ros<a>e nigrantis gratia ni<t>i<do> trahitur suspectu et | 5 |
| in purpuras Tyrias dibaphasque ac Laconicas; amethyst<i>- | |
| <n>um, qui a viola et ipse in purpureum, quemque ianthi- | |
| num appellavimus. genera enim tractamus in species mul- | |
| tas sese spargentia. tertius est, qui proprie conchylii | 46.1 |
| intellegitur, multis modis: unus in heliotropio et in ali- | |
| quo ex<il>is, plerumque saturatior; alius in malva ad pur- | |
| puram inclinans; alius in viola serotina conchyliorum vege- | |
| tissimus. paria nunc componuntur, et natura atque luxuria | 5 |
| depugnant. lutei video honorem antiquissimum, in nuptia- | |
| libus flammeis totum feminis concessum, et fortassis ideo | |
| non numerari inter principales, hoc est communes mari- | |
| bus ac feminis, quoniam societas principatum dedit. |