| Omnes autem hi flores non fuere in usu Alexandri | 21.48.1 |
| Magni aetate, quoniam proximi a morte eius auctores si- | |
| luere de illis; quo manifestum est postea placuisse. a Grae- | |
| cis tamen repertos quis dubitet, non aliter Italia usurpante | |
| nomina illorum? at, Hercules, petellio ipsa nomen | 49.1 |
| inposuit, autumnali circaque vepres nascenti. ei tantum | |
| color es<t> commendatus, qui est rosae silvestris, folia parva, | |
| quina; mirumque in eo flore inflecti cacumen et e nodis | |
| intort<a> folia nasci parvolo calice ac versicolori luteum se- | 5 |
| men includentia. luteo et bellio, pastillicantibus quinqua- | |
| genis quinis barbulis. coronant pratenses hi flore; at sine | |
| usu plerique et ideo sine nominibus, quin et his ipsis | |
| alia alii vocabula inponunt. chrysocome sive chry- | 50.1 |
| sitis non habet Latinam appellationem. palmi altitudine | |
| est, comantibus fulgore auri corymbis, radice nigra, ex | |
| austero dulci, in petrosis opacisque nascens. |