| Et fere peractis colorum quoque celeberrimis, | 21.51.1 |
| transit ratio ad eas coronas, quae varietate sola placent. | |
| duo earum genera, quando aliae flore constant, aliae folio. | |
| florem esse dixerim genistas, namque et his decerpitur | |
| luteus; item rhododendron, item zizipha, qua<e> Cappado- | 5 |
| cia vocantur; his odoratus similisque olearum floribus. | |
| in vepribus nascitur cyclaminum, de quo plura alias. | |
| flos eius Colossinus in coronas admittitur. |