| Ergo in coronamenta folio venere melotrum, spi- | 21.53.1 |
| raea, <o>riganum, cneorum, quod casiam Hyginus vocat, | |
| et, quod cunilaginem, conyza, melissophyllum, quod apia- | |
| strum, melilotum, quod sertulam Campanam vocamus. est | |
| enim in Campania Italiae laudatissima, Graecis in Sunio, | 5 |
| mox Chalcidica et Cretica, ubicumque vero asperis et sil- | |
| vestribus nata. coronas ex ea antiquitus factitatas indicio | |
| est nomen sertulae, quod occupavit. odor est croco vici- | |
| nus et flos, ipsa cana; placet maxime foliis brevissimis | |
| atque pinguissimis. | 10 |