| Folio coronat et trifolium. tria eius genera: min<y>- | 21.54.1 |
| ant<h>es vocant Graeci, alii <a>sphaltion, maiore folio, quo | |
| utuntur coronarii; alterum acuto oxytriphyllon; tertium ex | |
| omnibus minutissimum. inter haec nervosi cauliculi qui- | |
| busdam, ut maratho, hippomaratho, myophono; utuntur et | 55.1 |
| ferulis, corymbis hederae et flore purpureo et in alio ge- | |
| nere earum silvestribus rosis simili. sed in his quoque | |
| colos tantum delectat, odor autem abest. et cneori duo | |
| genera, nigri atque candidi; hoc et odoratum, ramosa ambo. | 5 |
| florent post aequinoctium autumnum. totidem et ori- | |
| gani in coronamentis species, alterius enim nullum semen; | |
| id, cui odor est, Creticum vocatur. |