| Totidem et thymi, candidum ac nigricans. floret | 21.56.1 |
| autem circa solstitia; <t>um et apes decerpunt, ut augurium | |
| mellis s<i>t; proventum enim sperant apiarii large florescente | |
| eo. laeditur imbribus amittitque florem. semen thymi non | |
| potest deprehendi, cum origani, perquam minutum, non | 5 |
| tamen fallat. sed quid interest occultasse id naturam? | |
| in flore ipso intellegitur satoque eo nascitur. quid non | 57.1 |
| temptavere homines? mellis Attici in toto orbe summa | |
| laus existimatur; ergo translatum est ex Attica thymum | |
| et vix flore, uti docemur, satum. sed alia ratio naturae | |
| obstitit, non durante Attico thymo nisi in adflatu maris. | 5 |
| erat quidem haec opinio antiqua in omni thymo, ideoque | |
| non nasci in Arcadia, cu<m> oleam non putarent gigni nisi | |
| intra CCC stadia a mari. thymo quidem nunc etiam lapi- | |
| deos campos in provincia Narbonensi refertos scimus, hoc | |
| paene solo reditu, e longinquis regionibus pecudum mili- | 10 |
| bus convenientibus, ut thymo vescantur. |