| Tuscorum litterae novem deos emittere | 2.138.1 |
| fulmina existimant, eaque esse undecim generum; Iovem | |
| enim trina iaculari. Romani duo tantum ex iis servavere, | |
| diurna attribuentes Iovi, nocturna Summano, rariora sane | |
| eadem de causa frigidioris caeli. Etruria erumpere terra | 5 |
| quoque arbitratur, quae infera appellat, brumali tempore | |
| facta saeva maxime et exsecrabilia, cum sint omnia, quae | |
| terrena existimant, non illa generalia nec a sideribus | |
| venientia, sed ex proxima atque turbidiore natura. argumen- | |
| tum evidens, quod omnia superiora e caelo decidentia | 10 |
| obliquos habent ictus, haec autem, quae vocant terrena, | |
| rectos. e<t> qua<e> ex propiore materia cadunt, ideo creduntur | 139.1 |
| e terra exire, quoniam ex repulsu nulla vestigia edunt, | |
| cum sit illa ratio non inferi ictus, sed adversi. a Saturni | |
| ea sidere proficisci subtilius ista consectati putant, sicut | |
| cremantia a Martis, qualiter cum Volsinii, oppidum Tuscorum | 5 |
| opulentissimum, totum concrematum est fulmine. vocant | |
| et familiaria in totam vitam fatidica, quae prima fiunt | |
| familiam suam cuique indepto. ceterum existimant non | |
| ultra decem annos portendere privata, praeterquam aut | |
| primo patrimonio facta aut natali die, publica non ultra | 10 |
| tricesimum annum, praeterquam in deductione oppidi. |