| Exstat annalium memoria sacris quibus- | 2.140.1 |
| dam et precationibus vel cogi fulmina vel impetrari. vetus | |
| fama Etruriae est, impetratum Volsinios urbem depopulatis | |
| agris subeunte monstro, quod vocavere Oltam, evocatum | |
| a Porsina suo rege. et ante eum a Numa saepius hoc | 5 |
| factitatum in primo annalium suorum tradidit L. Piso, | |
| gravis auctor, quod imitatum parum rite Tullum Hostilium | |
| ictum fulmine. lucosque et aras et sacra habemus inter- | |
| que Statores ac Tonantes et Feretrios Elicium quoque | |
| accepimus Iovem. varia in hoc vitae sententia et pro | 141.1 |
| cuiusque animo. imperare naturae sacra audacis est credere, | |
| nec minus h<e>betis beneficiis abrogare vires, quando in | |
| fulgurum quoque interpretatione eo profecit scientia, ut | |
| ventura alia finito die praecinat et an peremptura sint | 5 |
| factum aut prius alia facta quae lateant, innumerabilibus | |
| in utroque publicis privatisque experimentis. quam ob | |
| rem sint ista ut rerum naturae libuit, alias certa alias | |
| dubia, aliis probata aliis damnanda: nos de cetero quae | |
| sunt in his memorabilia non omittemus. | 10 |