| Fulgetrum prius cerni quam tonitrua audiri, | 2.142.1 |
| cum simul fiant, certum est, nec mirum, quoniam lux | |
| sonitu velocior, ictum autem et sonitum congruere ita | |
| modulante natura, sed sonitum profecti esse fulminis, non | |
| inlati, etiamnum spiritum ociorem fulmine, ideo quati | 5 |
| prius omne et adflari quam percuti, nec quemquam tangi | |
| qui prior viderit fulmen aut tonitrua audierit. laeva | |
| prospera existimantur, quoniam laeva parte mundi ortus | |
| est. nec tam adventus spectatur quam reditus, sive ab | |
| ictu resilit ignis sive opere confecto aut igne consumpto | 10 |
| spiritus remeat. in sedecim partes caelum in eo spectu | 143.1 |
| divisere Tusci. prima est a septemtrionibus ad aequinoctialem | |
| exortum, secunda ad meridiem, tertia ad aequinoctialem | |
| occasum, quarta obtinet quod est reliquum ab occasu ad | |
| septemtriones. has iterum in quaternas divisere partes, | 5 |
| ex quibus octo ab exortu sinistras, totidem e contrario | |
| appellavere dextras. ex iis maxime dirae quae septemtriones | |
| ab occasu attingunt. itaque plurimum refert unde venerint | |
| fulmina et quo concesserint. optimum est in exortivas | |
| redire partes. ideo cum a prima caeli parte venerint et | 144.1 |
| in eandem concesserint, summa felicitas portendetur, quale | |
| Sullae dictatori ostentum datum accepimus. cetera <ad> | |
| ipsius mundi portione<m> minus prospera aut dira. quaedam | |
| fulgura enuntiare non putant fas nec audire, praeterquam | 5 |
| si hospiti indicentur aut parenti. magna huius observationis | |
| vanitas tacta Iunonis aede Romae deprehensa est Scauro | |
| consule, qui mox princeps fuit. noctu magis quam interdiu | 145.1 |
| sine tonitribus fulgurat. | |
| Vnum animal, hominem, non semper exstinguit, cetera | |
| ilico, hunc videlicet natura tribuente honorem, cum tot | |
| beluae viribus praestent. omnia contrarias incubant partes. | 5 |
| homo, nisi convertatur in percussas, non respirat. superne | |
| icti considunt. vigilans ictus coniventibus oculis, dormiens | |
| patentibus reperitur. hominem ita exanimatum cremari | |
| fas non est, condi terra religio tradidit. nullum animal | |
| nisi exanimatum fulmine accenditur. vulnera fulminatorum | 10 |
| frigidiora sunt reliquo corpore. ex <i>is, quae | 146.1 |
| terra gignuntur, lauri fruticem non icit nec umquam | |
| quinque altius pedibus descendit in terram. ideo pavidi | |
| altiores specus tutissimos putant aut tabernacula pellibus | |
| beluarum, quas vitulos appellant, quoniam hoc solum | 5 |
| animal ex marinis non percutiat, sicut nec e volucribus | |
| aquilam, quae ob hoc armigera huius teli fingitur. in | |
| Italia inter Tarracinam et aedem Feroniae turres belli | |
| c<ivil>is temporibus desiere fieri, nulla non earum fulmine | |
| diruta. | 10 |