| Praeter haec inferiore caelo relatum in | 2.147.1 |
| monumenta est lacte et sanguine pluisse M'. Acilio | |
| C. Porcio cos. et saepe alias, sicut carne P. Volumnio | |
| Servio Sulpicio cos., exque ea non perputruisse quod non | |
| diripuissent aves, item ferro in Lucanis anno ante quam | 5 |
| M. Crassus a Parthis interemptus est omnesque cum eo | |
| Lucani milites, quorum magnus numerus in exercitu erat. | |
| effigies qu<o> pluit ferri spongiarum similis fuit. haruspices | |
| praemonuerunt superna volnera. L. autem Paulo C. Mar- | |
| cello cos. lana pluit circa castellum Carissanum, iuxta quod | 10 |
| post annum T. Annius Milo occisus est. eodem causam | |
| dicente lateribus coctis pluisse in acta eius anni rela- | |
| tum est. |