| Florum prima ver nuntiat viola alba, tepidiori- | 21.64.1 |
| bus vero locis etiam hieme emicat; post ea, quae ion | |
| appellatur et purpurea, proxime flamme<u>m, quod phlox | |
| vocatur, silvestre dumtaxat. cyclaminum bis anno, vere et | |
| autumno; aestates hiemesque fugit. seriores supra dictis | 5 |
| aliquanto narcissus et lilium trans maria, in Italia quidem, | |
| ut diximus, post rosam. ver<um> in Graecia tardius etiam- | |
| num anemone; est autem haec silvestrium bulborum flos, | |
| alia quam quae dicetur in medicis. sequitur oenanthe | 65.1 |
| ac melanium et ex silvestribus heli<o>chrysos, deinde alterum | |
| genus anemones, quae limonia vocatur, post hanc gladiolus | |
| comitatus hyacintho. novissima rosa, eademque prima de- | |
| ficit excepta sativa; e ceteris hyacinthus maxime durat et | 5 |
| viola alba et oenanthe, sed haec ita, si devolsa crebro | |
| prohibeatur in semen ire. nascitur locis tepidis; odor idem | |
| ei, qui germinantibus uvis, atque inde nomen. hyacinthum | 66.1 |
| comitatur fabula duplex, luctum praeferen<ti>s eius, quem | |
| Apollo dilexerat, aut ex Aiacis cruore editi, ita discur- | |
| rentibus venis, ut Graecarum litterarum figura ΑΙ legatur | |
| inscriptum. helioc<h>rysus florem habet auro similem, folium | 5 |
| tenue, cauliculum quoque gracilem, sed durum. hoc coro- | |
| nare se Magi, si et unguenta sumantur ex auro, quod | |
| apyron vocant, ad gratiam quoque vitae gloriamque per- | |
| tinere arbitrantur. |