| Et verni quidem flores hi sunt; succedunt illis | 21.67.1 |
| aestivi, lychnis et Iovis flos et alterum genus lilii, item | |
| tiphyon et amaracus, quem Phrygium cognominant. sed | |
| maxime spectabilis pothos. duo genera huius: unum, cui | |
| flos hyacinthi est, alter candidus, qui fere nascitur tumulis, | 5 |
| quoniam fortius durat. et iris aestate floret. abeunt et | |
| hi marcescuntque. alii rursus subeunt autumno: tertium | |
| genus lilii et crocum et orsini utraque genera, unum | |
| hebes, alterum odoratum, primis omnia imbribus emicantia. | |
| coronarii quidem et spinae flore utuntur, quippe cum | 68.1 |
| spinae albae cauliculi inter oblectamenta quoque gulae | |
| condiantur. hic est trans maria ordo florum. in Italia | |
| violis succedit rosa, huic intervenit lilium, rosam cyanus | |
| excipit, cyanum amarantus. nam vicapervica semper viret, | 5 |
| in modum liniae foliis geniculatim circumdata, topiaria | |
| herba, inopiam tamen florum aliquando supplet. haec a | |
| Graecis chamaedaphne vocatur. |