| Vita longissima violae albae trimatu. ab eo tem- | 21.69.1 |
| pore degenerat. rosa et quinquennium perfert non recisa | |
| nec adu<s>ta. illo enim modo iuvenescit. diximus et terram | |
| referre plurimum. nam in Aegypto sine odore haec omnia, | |
| tantumque myrtis odor praecipuus; ali<o>qui etiam binis | 5 |
| mensibus antecedit germinatio omnium. rosaria a favonio | |
| fossa oportet esse iterumque solstitio, et id agendum, ut | |
| intra id tempus purgata ac pura sint. |