| Verum hortis coronamentisque maxime al- | 21.70.1 |
| varia et apes conveniunt, res praecipui quaestus conpen- | |
| diique, cum favet. harum ergo causa oportet serere thy- | |
| mum, apiastrum, rosam, violas, lilium, cytisum, fabam, | |
| erviliam, cunilam, papaver, conyzam, casiam, melilotum, | 5 |
| melissophyllum, cerinth<en>. ea est autem folio candido, | |
| incurvo, cubitalis, capite concavo mellis sucum habente. | |
| horum floris avidissimae sunt atque etiam sinapis, quod | 71.1 |
| miremur, cum olivae florem ab his non attingi constet; | |
| ideo hanc arborem procul esse melius sit, cum aliquas | |
| quam proxime seri conveniat, quae et evolantium examina | |
| invitent nec longius abire patiantur. | 5 |