| Mirum est dignumque memoratu de alimentis | 21.73.1 |
| quod conperi. Hostilia vicus adluitur Pado. huius inqui- | |
| lini pabulo circa deficiente inponunt navibus alvos nocti- | |
| busque a<d> quina milia passuum contrario amne subvehunt. | |
| egressae luce apes pastaeque ad naves cotidie remeant | 5 |
| mutantes locum, donec pondere ipso pressis navibus plenae | |
| alvi intellegantur revectisque eximantur mella. et in | 74.1 |
| Hispania mulis provehunt simili de causa. tantum- | |
| que pabulum refert, ut mella quoque venenata fiant. Hera- | |
| cliae in Ponto quibusdam annis perniciosissima existunt | |
| ab iisdem apibus facta, nec dixere auctores, e quibus | 5 |
| floribus ea fierent! nos trademus quae conperimus. herba | |
| est ab exitio et iumentorum quidem, sed praecipue caprarum | |
| appellata aegolethron. huius flore concipiunt noxium virus | |
| aquoso vere marcescentis. ita fit, ut non omnibus annis | |
| sentiatur malum. venenati signa sunt, quod omnino non | 75.1 |
| densatur, quod color magis rutilus est, odor alienus, sternu- | |
| menta protinus movens, quod ponderosius innoxio. qui | |
| edere, abiciunt se humi refrigerationem quaerentes, nam | |
| et sudore diffluunt. remedia sunt multa, quae suis locis | 76.1 |
| dicemus; sed quoniam statim repraesentari aliqua in | |
| tantis insidiis oportet, mulsum vetus e melle optimo et | |
| ruta, salsamenta etiam, si reiciantur, sumpta crebro. cer- | |
| tumque est id malum per excrementa ad canes etiam | 5 |
| pervenire similiterque torqueri eos. mulsum tamen ex eo | |
| inveteratum innocuum esse constat, et feminarum cutem | |
| nullo melius emendari cum costo, suggillata cum aloe. |