| Aliud genus in eodem Ponti situ, gente Sanno- | 21.77.1 |
| rum, mellis, quod ab insania, quam gignit, maenomenon | |
| vocant. id existimatur contrahi flore rhododendri, quo | |
| scatent silvae. gensque ea, cum ceram in tributa Romanis | |
| praestet, mel, quoniam exitiale est, non vendit. et in | 5 |
| Perside et in Mauretaniae Caesariensis Gaetulia, conter- | |
| mina Massaesylis, venenati favi gignuntur, quidamque a | |
| parte, quo nihil esse fallacius potest, nisi quod livore de- | |
| prehenduntur. quid sibi voluisse naturam his arbitremur | 78.1 |
| insidiis, ut ab iisdem apibus nec omnibus annis fierent | |
| aut non totis favis? parum enim erat genuisse rem, in | |
| qua venenum facillime daretur? etiamne hoc ipsa in melle | |
| tot animalibus dedit? quid sibi voluit, nisi ut cautiorem | 5 |
| minusque avidum faceret hominem? non enim et ipsis | |
| apibus iam cuspides dederat et quidem venenatas, reme- | |
| dio adversus has utique non differendo? ergo malvae suco | |
| aut foliorum hederae perungui salutare est vel percussos | |
| eas bibere. mirum tamen est venena portantes ore fin- | 10 |
| gentesque ipsas non mori, nisi quod illa domina rerum | |
| omnium hanc dedit repugnantiam apibus, sicut contra | |
| serpentes Psyllis Marsisque inter homines. |