| In Aegypto proxima auctoritas cichorio est, quod | 21.88.1 |
| diximus intubum erraticum. nascitur post vergilias, floret | |
| particulatim. radix ei lenta, quare etiam ad vincula utun- | |
| tur illa. anthalium longius a flumine nascitur, mespili | |
| magnitudine et rotunditate, sine nucleo, sine cortice, folio | 5 |
| cyperi. mandunt igni comparatum. mandunt et oetum, cui | |
| pauca folia minimaque, verum radix magna. arachidne | 89.1 |
| quidem et aracos, cum habeant radices ramosas ac multi- | |
| plices, nec folium nec herbam ullam aut quicquam aliud | |
| supra terram habent. reliqua volgarium in cibis apud eos | |
| herbarum nomina: c<ho>ndryl<l>a, hypoc<hoe>ris, cauca<l>is, enthr<y>- | 5 |
| scum, scandix, <come>, quae ab aliis tragopogon vocatur, | |
| foliis croco simillimis, parthenium, trychnum, corchorus | |
| et ab aequinoctio nascentes aphace, achynops. epipetron | |
| vocant quae numquam floret. at e contrario ap<h>ace sub- | |
| inde marcescente flore emittit alium tota hieme totoque | 10 |
| vere usque in aestatem. |