| Multas praeterea ignobiles habent, sed maxime | 21.90.1 |
| celebrant cnecon Italiae ignotam, ipsis autem oleo, non | |
| cibo gratam. hoc faciunt e semine eius. differentia prima: | |
| silvestris et mitior. silvestrium duae species. una mitiori | |
| simili<s>, caule tamen rigido; itaque et colu antiquae ute- | 5 |
| bantur exili, quare quidam atractylida vocant. semen eius | |
| candidum et grande, amarum. altera hirsutior, torosiore | |
| caule et qui paene humi serpat, minuto semine. aculea- | |
| tarum generis haec est, quoniam distinguenda sunt et | |
| genera. | 10 |