| Ergo quaedam herbarum spinosae sunt, quaedam | 21.91.1 |
| sine spinis. spinosarum multae species. in totum spina | |
| est asparagus, scorpio, nullum enim folium habent. quae- | |
| dam spinosa foliata sunt, ut carduus, er<y>nge, glycyrrhiza, | |
| urtica; his enim omnibus foliis inest aculeata mordacitas. | 5 |
| aliqua et secundum spinam habent folium, ut tribulus et | |
| anonis. quaedam in folio non habent et in caule habent, | |
| ut pheos, quod aliqui stoeben appellavere. hippophaes | |
| spinis geniculatum. tribu<l>o proprietas, quod et fructum | |
| spinosum habet. | 10 |