| Ex omnibus his generibus urtica maxime nosci- | 21.92.1 |
| tur acetabulis in flore purpuream lanuginem fundentibus, | |
| saepe altior binis cubitis. plures eius differentiae: sil- | |
| vestris, quam et feminam vocant, mitiorque; et silvestri | |
| quae dicitur canina acrior, caule quoque mordaci, fimbriatis | 5 |
| foliis; quae vero etiam odorem fundit Herculanea vocatur. | |
| semen omnibus copiosum, nigrum. mirum sine ullis spi- | 93.1 |
| narum aculeis lanuginem ipsam esse noxiam et tactu | |
| tantum levi pruritum pusulasque confestim adusto similes | |
| existere. notum est [et] remedium olei. sed mordacitas | |
| non protinus cum ipsa herba gignitur, nec nisi solibus | 5 |
| roborata. incipiens quidem ipsa nasci vere non ingrato, | |
| multis etiam religioso in cibo est ad pellendos totius anni | |
| morbos. silvestrium quoque radix omnem carnem tene- | |
| riorem facit simul cocta. quae innoxia est, morsu carens, | |
| lamium vocatur. de scorpione dicemus inter medicas. | 10 |