| Carduus et folia et caules spinosae lanuginis | 21.94.1 |
| habet, item acorna, leucacanthos, chal<ceos>, <c>necos, poly- | |
| acanthos, onopyxos, hel<x>ine, scolymos. chamaeleon in foliis | |
| non habet aculeos. est et illa differentia, quod quaedam | |
| in his multicaulia ramosaque sunt, ut carduus, uno autem | 5 |
| caule ne<c> ramosum cnecos. quaedam cacumine tantum | |
| spinosa sunt, ut erynge. quaedam aestate florent, ut | |
| tetralix et helxine. scolymos quoque sero floret et diu. | 95.1 |
| acorna <a cneco> colore tantum rufo distinguitur et pinguiore | |
| suco. idem erat atractylis quoque, nisi candidior esset et | |
| nisi sanguineum sucum funderet, qua de causa phonos | |
| vocatur a quibusdam, odore etiam gravis, sero mature- | 5 |
| scente semine nec ante autumnum, quamquam id de omni- | |
| bus spinosis dici potest. verum omnia haec et semine et | |
| radice nasci possunt. scolymus carduorum generis ab his | 96.1 |
| distat, quod radix eius vescendo est decocta. mirum, | |
| quod sine intervallo tota aestate aliud floret in eo genere, | |
| aliud concipit, aliud parturit. aculei arescente folio de- | |
| sinunt pungere. hel<x>ine rara visu est neque in omnibus | 5 |
| terris, a radice foliosa, ex qua media veluti malum ex- | |
| tuberat contectum sua fronde. huius vertex summus | |
| lacrimam continet iucundi saporis, acanthicen mastic<h>en | |
| appellatam. |