| Ceterae eiusdem generis folio differunt: aspho- | 21.108.1 |
| delus oblongum et angustum habet, scilla latum et tracta- | |
| bile, gladiolus simile nomini. asphodelus manditur et | |
| semine tosto et bulbo, set hoc in cinere tosto, dein sale | |
| et oleo addito, praeterea tuso cum ficis, praecipua vo- | 5 |
| luptate, ut videtur Hesiodo. tradunt et ante portas | |
| villarum satum remedio esse contra veneficiorum noxiam. | |
| asphodeli mentionem et Homerus fecit. radix eius napis | 109.1 |
| modicis similis est, neque alia numerosior LXXX simul | |
| acervatis saepe bulbis. Theophrastus et fere Graeci | |
| princepsque Pythagoras caulem eius cubitalem et saepe | |
| duum cubitorum, foliis porri silvestris, anthericum voca- | 5 |
| vere, radicem vero, id est bulbos, asphodelum. nostri | |
| illud albucum vocant et asphodelum <h>as<t>ulam regiam, cau- | |
| lis acinosi, ac duo genera faciunt. albuco scapus cubi- | 110.1 |
| talis, amplus, purus levisque, de quo Mago praecipit exitu | |
| mensis Marti et initio Aprilis, cum floruerit, nondum | |
| semine eius intumescente, demetendum findendosque scapos | |
| et quarto die in solem proferendos, ita siccati manipulos | 5 |
| faciendos. idem <o>ist<o>n adicit a Graecis vocari, quam | 111.1 |
| inter ulvas sagittam appellamus. hanc ab idibus Maiis | |
| usque in finem Octobris mensis decorticari atque leni sole | |
| siccari iubet; idem et gladiolum alterum, quem cypiron | |
| vocant, et ipsum palustrem, Iulio mense toto secari iubet | 5 |
| ad radicem tertioque die in sole siccari, donec candidus | |
| fiat, cotidie autem ante solem occidentem in tectum re- | |
| ferri, quoniam palustribus desectis nocturni rores noceant. |