| Similia praecipit et de iunco, quem maris- | 21.112.1 |
| cum appellant, ad texendas tegetes et ipsum Iunio mense | |
| eximi ad Iulium medium praecipiens, cetera de siccando | |
| eadem, quae de ulva suo loco diximus. alterum genus | |
| iuncorum facit, quod marinum et a Graecis oxyschoenon | 5 |
| vocari invenio. tria genera eius: acuti, sterilis, quem ma- | |
| rem et oxyn Graeci vocant; reliqua feminini, ferentis | |
| semen nigrum: quem mela<n>cran<i>m appellant, crassior hic | 113.1 |
| et fruticosior, magisque etiamnum tertius, qui vocatur holo- | |
| schoenus. ex his melancranis sine aliis generibus nasci- | |
| tur, oxys autem et holoschoenus eodem caespite. utilis- | |
| simus ad vitilia holoschoenus, quia mollis et carnosus est; | 5 |
| fert fructum ovorum cohaerentium modo. nascitur autem | |
| et is, quem marem appellavimus, ex semetipso, cacumine | |
| in terram defixo, melancranis autem suo semine. alioqui | 114.1 |
| omnium radices omnibus annis intermoriuntur. usus ad | |
| nassas marinas, vitilium elegantiam, lucernarum lumina, | |
| praecipua medulla, amplitudine iuxta maritimas Alpes tanta, | |
| ut inciso ventre inpleant paene unciarum latitudinem, in | 5 |
| Aegypto vero cub<it>orum longitudinem non aliis utiliorem. | |
| quidam etiamnum unum genus faciunt iunci trianguli | 115.1 |
| —cyperon vocant—, multi vero non discernunt a cypiro | |
| vicinitate nominis. nos distinguemus utrumque. | |
| Cypirus est gladiolus, ut diximus, radice bulbosa, lau- | |
| datissimus in insulis Creta, dein Naxo et postea in Phoe- | 5 |
| nice. Cretico candor odorque vicinus nardo, Naxio acrior, | |
| Phoenicio exiguum spirans, nullus Aegyptio, nam et ibi | |
| nascitur. discutit duritias corporum; iam remedia enim | 116.1 |
| dicemus, quoniam et florum odorumque generi est magnus | |
| usus in medicina. quod ad cypiron attinet, Apollodo- | |
| rum quidem sequar, qui negat bibendum, quamquam pro- | |
| fessus efficacissimum esse adversus calculos. os eo fovet. | 5 |
| feminis quidem abortus facere non dubitat; mirumque, | |
| tradit barbaros suffitum huius herbae excipientes ore lie- | |
| nes consumere et non egredi domibus nisi ab hoc suffitu, | |
| vegetiores enim firmioresque sic etiam in die fieri; inter- | |
| triginum et alarum vitiis perfrictionibusque cum oleo in- | 10 |
| litum non dubie mederi. |