| Cyperos iuncus est, qualiter diximus, angulosus, | 21.117.1 |
| iuxta terram candidus, cacumine niger pinguisque. folia | |
| ima porraceis exiliora, in cacumine minuta, inter quae | |
| semen est. radix olivae nigrae similis, quam, cum oblonga | |
| est, cyperida vocant, magni in medicina usus. laus cypero | 5 |
| prima Hammoniaco, secunda Rhodio, tertia Theraeo, novis- | |
| sima Aegyptio. qu<i> et confudit intellectum, quoniam et | |
| cypiros ibi nascitur. sed cypiros <radice> durissima vixque | |
| spirans, c<yp>eris odor et ipsis nardum imitans. est et per | |
| se Indica herba, quae cypira vocatur, zingiberis effigie; | 10 |
| commanducata croci vim reddit. cypero vis in medicina | 118.1 |
| psilotri. inlinitur pterygiis ulceribusque genitalium et quae | |
| in umore sunt omnibus, sicut oris ulceribus. radix ad- | |
| versus serpentium ictus et scorpionum praesentis remedii | |
| est. vulvas aperit pota; largiori tanta vis, ut et expellat | 5 |
| eas. urinam ciet et calculos, ob id utilissima hydropicis. | |
| inlinitur et ulceribus, quae serpunt, sed his praecipua, | |
| quae in stomacho sunt, e vino vel aceto inlita. |