| Iunci radix in tribus heminis aquae decocta ad | 21.119.1 |
| tertias tussi medetur. semen tostum et in aqua potum | |
| sistit alvum et feminarum menses. capitis dolores facit. | |
| qui vocatur holoschoenus * * * quae proxima sunt ra- | |
| dici, commanducantur adversus araneorum morsus. inve- | 5 |
| nio etiamnum unum iunci genus quod <Eu>ripicen vocant; | |
| huius semine somnum allici, set modum servandum, ne | |
| sopor fiat. |