Ceterae eiusdem generis folio differunt: aspho- 21.108.1
delus oblongum et angustum habet, scilla latum et tracta-
bile, gladiolus simile nomini. asphodelus manditur et
semine tosto et bulbo, set hoc in cinere tosto, dein sale
et oleo addito, praeterea tuso cum ficis, praecipua vo- 5
luptate, ut videtur Hesiodo. tradunt et ante portas
villarum satum remedio esse contra veneficiorum noxiam.
asphodeli mentionem et Homerus fecit. radix eius napis 109.1
modicis similis est, neque alia numerosior LXXX simul
acervatis saepe bulbis. Theophrastus et fere Graeci
princepsque Pythagoras caulem eius cubitalem et saepe
duum cubitorum, foliis porri silvestris, anthericum voca- 5
vere, radicem vero, id est bulbos, asphodelum. nostri
illud albucum vocant et asphodelum <h>as<t>ulam regiam, cau-
lis acinosi, ac duo genera faciunt. albuco scapus cubi- 110.1
talis, amplus, purus levisque, de quo Mago praecipit exitu
mensis Marti et initio Aprilis, cum floruerit, nondum
semine eius intumescente, demetendum findendosque scapos
et quarto die in solem proferendos, ita siccati manipulos 5
faciendos. idem <o>ist<o>n adicit a Graecis vocari, quam 111.1
inter ulvas sagittam appellamus. hanc ab idibus Maiis
usque in finem Octobris mensis decorticari atque leni sole
siccari iubet; idem et gladiolum alterum, quem cypiron
vocant, et ipsum palustrem, Iulio mense toto secari iubet 5
ad radicem tertioque die in sole siccari, donec candidus
fiat, cotidie autem ante solem occidentem in tectum re-
ferri, quoniam palustribus desectis nocturni rores noceant.