| Crocum melle non solvitur nulloque dulci, facil- | 21.137.1 |
| lime autem vino aut aqua. utilissimum in medicina, ad- | |
| servatur cornea pyxide. discutit inflammationes omnes | |
| quidem, sed oculorum maxime ex ovo; i<tem> vulvarum quo- | |
| que strangulatus, stomachi exulcerationes, pectoris et re- | 5 |
| nium, iocinerum, pulmonum vesicarumque, peculiariter | |
| inflammationi earum vehementer utile, item tussi et pleu- | |
| riticis. tollit et pruritus, urinas ciet. qui crocum prius | 138.1 |
| biberint, crapulam non sentient, ebrietati resistent. coro- | |
| nae quoque ex eo mulcent ebrietatem. somnum facit, | |
| caput leniter movet, venerem stimulat. flos eius igni sacro | |
| inlinitur cum creta Cimolia. ipsum plurumis medicamini- | 5 |
| bus miscetur, collyrio uni etiam nomen dedit. faex | 139.1 |
| quoque expressi unguento crocino, quod crocomagma appel- | |
| lant, habet suas utilitates contra suffusiones oculorum, uri- | |
| nas. magis excalfacit quam crocum ipsum. optimum quod | |
| gustatu salivam dentesque maxime inficit. | 5 |