| Iris rufa melior quam candida. infantibus eam | 21.140.1 |
| circumligari salutare est, dentientibus praecipue et tussien- | |
| tibus taeniarumve vitio laborantibus instillari. ceteri effec- | |
| tus eius non multum a melle differunt. ulcera purgat | |
| capitis, praecipue suppurationes veteres. alvum solvit dua- | 5 |
| bus drachmis cum melle, tussim, tormina, inflationes pota, | |
| lienes ex aceto. contra serpentium et araneorum morsus | 141.1 |
| ex posca valet; contra scorpiones duarum drachmarum | |
| pondere in pane vel aqua sumitur; contra canum morsus | |
| ex oleo inponitur et contra perfrictiones. sic et nervorum | |
| doloribus, lumbis vero et coxendicibus cum resina inlini- | 5 |
| tur. vis ei concalfactoria. naribus subducta sternumenta | |
| movet caputque purgat. dolori capitis cum cotoneis ma- | 142.1 |
| lis aut strutheis inlinitur. crapulas quoque et orthopnoeas | |
| discutit. vomitiones ciet duobus obolis sumpta. ossa fracta | |
| extrahit inposita cum melle. ad paronychia farina eius | |
| utuntur, in vino ad clavos et verrucas, triduoque non | 5 |
| solvit<ur>. halitus oris commanducata abolet alarumque vi- | |
| tia. suco duritias omnes emollit, somnum conciliat, sed | |
| genituram consumit. sedis rimas et condylomata omnia- | |
| que in corpore excrescentia sanat. sunt qui silvestrem | |
| xyrim vocent. strumas haec vel panos vel inguina dis- | 143.1 |
| cutit. praecipitur, ut sinistra manu ad hos usus eruatur | |
| colligentesque dicant, cuius hominis vitiique causa eximant. | |
| scelus herbariorum aperietur et in hac mentione: partem | 144.1 |
| eius servant et quarundam aliarum herbarum, sicuti plan- | |
| taginis, et si parum mercedis tulisse se arbitrantur rur- | |
| susque opus quaerunt, partem eam, quam servavere, eodem | |
| loco infodiunt, credo, ut vitia, quae sanaverint, faciant re- | 5 |
| bellare. saliuncae radix in vino decocta sistit vomitiones, | |
| conroborat stomachum. |