| Polio Musaeus et Hesiodus perungui iubent | 21.145.1 |
| dignationis gloriaeque avidos, polium tractari * * * coli, polium | |
| contra venena haberi, contra serpentes substerni, uri, in | |
| vino decoqui recens vel aridum inlinique vel potari. me- | |
| dici splenicis propinant ex aceto, morbo regio in vino, et | 5 |
| hydropicis incipientibus in vino decoctum; vulneribus quo- | |
| que sic inlinunt. secundas mulierum partusque emortuos | 146.1 |
| pellit, item dolores corporis. vesicas inanit, epiphoris in- | |
| linitur. nec magis alia herba convenit medicamento, quod | |
| alexipharmacon vocant. stomacho tamen inutile esse caput- | |
| que eo inpleri et abortum fieri puto. aliqui negant et | 147.1 |
| religionem addunt, ubi inventum sit, protinus adalligan- | |
| dum contra oculorum suffusiones cavendumque, ne terram | |
| attingat. hi et folia eius thymo similia tradunt, nisi quod | |
| molliora sunt et lanatiore canitie. cum ruta silvestri et | 5 |
| si teratur ex aqua caelesti, aspidas mitigare dicitur, <e>t | |
| non secus atque cy<ti>nus adstringit et cohibet vulnera pro- | |
| hibetque serpere. |