| Trifolium scio credi praevalere contra ser- | 21.152.1 |
| pentium et scorpionum ictus ex vino aut posca, seminis | |
| granis XX potis vel foliis et tota herba decocta, serpen- | |
| tesque numquam in trifolio aspici; praeterea a celebratis | |
| auctoribus contra omnia venena pro antidoto sufficere XXV | 5 |
| grana eius, quod minyanthes ex eo appellavimus, tradi, | |
| multa alia praeterea in remediis eius adscribi. sed me | 153.1 |
| contra sententias eorum gravissimi viri auctoritas movet, | |
| Sophocles enim poeta venenatum id dicit, Simos quo- | |
| que ex medicis, decocti aut contriti sucum infusum cor- | |
| pori easdem uredines facere, qua<s> si percussis a serpente | 5 |
| inponatur. ergo non aliter utendum eo quam contra ve- | |
| nena censuerim. fortassis enim et his venenis inter se | |
| contraria sit natura, sicut multis aliis. item animadverto | |
| semen eius, cuius minima sint folia, utile esse ad custo- | |
| diendam mulierum cutis gratiam in facie inlitum. | 10 |