| Thymum colligi oportet in flore et in umbra sic- | 21.154.1 |
| cari. duo autem sunt genera eius: candidum, radice li- | |
| gnosa, in collibus nascens, quod et praefertur; alterum | |
| nigrius florisque nigri. utraque oculorum claritati mul- | |
| tum conferre existimantur et in cibo et in medicamentis; | 5 |
| item diutinae tussi e<c>ligmate faciles excreationes facere | 155.1 |
| cum aceto et sale, sanguinem concrescere non pati e melle, | |
| longas faucium destillationes extra inlita cum sinapi ex- | |
| tenuare, item stomachi et ventris vitia. modicis tamen | |
| utendum est, quoniam excalfaciunt; qua vi sistunt alvum, | 5 |
| quae si exulcerata sit, denarii pondus in sextarium aceti | |
| et mellis addi oporteat, item si lateris dolor sit, aut inter | |
| scapulas aut in thorace. praecordiis medentur ex aceto | |
| cum melle, quae potio datur et in alienatione mentis ac | |
| melancholicis. datur et comitialibus, quos correptos olfactu | 156.1 |
| excitat thymum. aiunt et dormire eos oportere in molli | |
| thymo. prodest et orthopnoicis et anhelatori<bu>s mulie- | |
| rumque mensibus retardatis vel si emortui sint in utero | |
| partus, decoctum in aqua ad tertias, et viris vero contra | 5 |
| inflationes cum melle et aceto et si venter turgueat te- | |
| stesve aut si vesicae dolor exigat. e vino tumores et im- | 157.1 |
| petus inpositum tollit, item cum aceto callum et verru- | |
| cas. coxendicibus inponitur cum vino, articulariis morbis | |
| et luxatis tritum ac lanae inspersum ex oleo, ambustis | |
| cum adipe suillo. dant et potion<i in> articulariis <m>o<r>bis | 5 |
| trium obolorum pondere in tribus cyathis aceti et mellis, | |
| in fastidio tritum cum sale. |