| Helenium ab Helena, ut diximus, natum favere | 21.159.1 |
| creditur formae, cutem mulierum in facie reliquoque cor- | |
| pore nutrire incorruptam. praeterea putant usu eius quan- | |
| dam <v>ita<e> gratiam his veneremque conciliari. adtribuunt | |
| et hilaritatis effectum eidem potae in vino eumque, quem | 5 |
| habuerit nepenthes illud praedicatum ab Homero, quod | |
| tristitia omnis aboleretur. est autem suci praedulcis. | |
| prodest et orthopnoicis radix eius in aqua ieiunis pota. | |
| est autem candida intus et dulcis. bibitur et contra ser- | |
| pentium ictus ex vino. mures quoque contrita dicitur | 10 |
| necare. |